라틴어 문장 검색

horruit immensum Ponti latus, horruit omnis Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 177:1)
recusso pro concusso, praepositio pro praepositione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 521)
nati melioribus annis plerumque enim hominum virtus decoloratur temporis infelicitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6491)
decolor aetas vitiosa, quae decoloraret veteres mores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3261)
stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:10)
quod mare Dauniae non decoloravere caedes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 19)
color igneus illis, non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa excepti soleant sudorem fingere rores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinulenta decoloratis gurgitibus inferret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:2)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam vulgi decolorabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:4)
et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivos flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato 5 affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:2)
quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 3:2)
"sonat orbe recusso discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus, at si ipsi rabies ferrique insana voluptas qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, nunc lenis belli nostraque remittitur ira."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권7)

SEARCH

MENU NAVIGATION